Latin
2.3.604 to 2.3.614
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.604-614
Not analysed yet
Sicque et oculus caeco et pes claudo et pater pauperum esse omnino studebat. In quadragesimae vero tempore quattuor pauperes cotidie in Brema ad ęscam suscipi iubebat, duos scilicet viros et duas feminas. Et viris quidem ipse cum fratribus pedes lavabat, feminis autem in praedicto hospitali pauperum vice illius quaedam Deo sacrata ,quam ipse in Dei voluntate et religionis amore probatam habebat. Denique cum parroechias more episcopali circuiret, antequam ipse ad convivium accederet, pauperes praecipiebat introduci. Quibus ipse et aquam ad manus lavandas exhibebat et eulogiis datis miscebat, et mensa ante ipsos posita, sic demum ad suum convivium cum hospitibus accedebat. Et ut misericordiae ac pietatis eius viscera exemplis approbemus, vidimus quondam, cum inter multos alios cuiusdam viduae filium in longinqua regione captivum abductum, in Sueonum videlicet, pretio redemptum, ipse secum ad patriam reduxisset, et cum ipsum mater sua gaudens videret reversum, sicuti mos est feminarum, prae gaudio in conspectu eius astans lacrimata fuisset, ipse quoque episcopus compunctus non minus flere coeperit. Statimque ipsum viduae filium libertate donatum matri reddidit domumque gaudentes ire permisit. 36. Et quia conversatio eius secundum beatum Paulum apostolum semper erat in caelo, nonnumquam ipse caelestibus revelationibus, sicuti iam praefati sumus, licet multa omiserimus, illustrabatur in terra, ita ut fere omnia quae ei proventura erant antea semper sive per somnium sive per intimam revelationem in mente sive per excessum ipsi cognita fierent. Nam quod diximus fieri in mente, huiusmodi esse putamus, sicut in Actibus apostolorum legitur: 'Dixit', inquit, 'spiritus Philippo'. Ad omnia enim quae forte praecipua definire debebat spacium cogitandi habere volebat, et nihil temere disponebat, antequam gratia Dei illustratus ipse in mente sua sentiret, quid melius esset. Sicque superna visitatione certificatus in mente, sine cunctatione quae agenda erant disponebat.