Latin
2.3.711 to 2.3.724
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.711-724
Not analysed yet
Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia eius cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmabatur, et ipse non est infirmatus ? Quis scandalizabatur, et ipse non urebatur? Qui ergo tot ac tantis est pro Domino et corporis adversitatibus et animi aestibus excoctus, quomodo martyr esse iure negabitur? Nam si sola vita per passionem terminata martyrio deputaretur, nequaquam sanctum euangelistam Iohannem calicem suum Dominus bibiturum esse testaretur, quem minime vitam martyrio finisse scimus. Proinde si illum iuxta dominicam sententiam inter martyrum numerum ascribendum esse non dubitamus, de eo quoque, quem praemisimus ,sancto plane et beato admodum viro, omnino ambigere non debemus. Martyr enim fuit, quia iuxta apostolum et ipsi mundus et ille mundo crucifixus erat. Martyr fuit, quia inter diaboli temptamenta, inter carnis illecebras, inter persequentes paganos, inter obsistentes christianos semper imperterritus, semper immobilis, semper invictus in Christi confessione usque ad exitum vitae permansit. Martyr fuit, quia, dum martyr testis dicatur, ipse divini semper verbi et christifici nominis extitit testis. Qua in re nemo miretur, eum ad hoc quod summo ipse desiderio optabat et sibi repromissum putabat martyrium non pertinxisse ,quia nec hoc sibi pollicitum iuxta huius nominis interpretationem probatur. Et certe poterat in aperto corporis martyrio aliqua forte suae menti elatio subrepere. Quod ut caveretur, hoc divina providentia et spopondit et concessit, unde et meritis suis nihil minueretur et humilitati ,quae omnium est custos virtutum, provideretur. Quocirca ,quia iam ex his quae superius commemoravimus claret, quantae vir iste sanctitatis, quanti apud Deum meriti fuerit, restat, ut, sicut ipse Christi imitator in omnibus fuit, sic nos quoque eius imitatores esse studeamus. Sic quippe fieri quibit, ut et ipse semper usque ad consummationem saeculi nobiscum vivere possit in terris, et nos post praesentis vitae transcursum cum eo in caelis vivere mereamur.