Latin
2.3.725 to 2.3.728
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.725-728
Not analysed yet
Vivet namque ipse nobiscum in terris, si eum vitae sanctitas et doctrinae recordatio nobis repraesentat. Vivemus nos cum ipso in caelis, si eius exempla sequentes, ad eum semper toto desiderio et tota virtute tendamus, ad quem ille nos praecessit, Iesum Christum dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Scripturi vitam cum omni semper veneratione memorandi Rimberti pontificis, quae offitii eius primitus occasio fuerit, aut quem ad hoc institutorem vel conversationis profectum habuerit, seu qualiter ad hoc electus deinceps vixerit ,in quantum haec comperimus, fideliter enarramus.