Latin
1.47 to 1.53
Ritchie's Fabulae Faciles, Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader 1.47-53
Not analysed yet
23. THIRD LABOR: THE CERYNEAN STAG Postquam Eurystheo caedes Hydrae nuntiata est, magnus timor animum eius occupavit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad se referre; noluit enim virum tantae audaciae in urbe retinere. Hic autem cervus, cuius cornua aurea fuisse traduntur, incredibili fuit celeritate. Hercules igitur primo vestigiis eum in silva persequebatur; deinde ubi cervum ipsum vidit, omnibus viribus currere coepit. Usque ad vesperum currebat, �neque nocturnum tempus sibi ad quietem relinquebat, frustra tamen; nullo enim modo cervum consequi poterat. Tandem postquam totum annum cucurrerat (ita traditur), cervum cursu exanimatum cepit, et vivum ad Eurystheum rettulit. 24. FOURTH LABOR: THE ERYMANTHIAN BOAR Tum vero iussus est Hercules aprum quendam capere qui illo tempore agros Erymanthios vastabat et incolas huius regionis magnopere terrebat. Hercules rem suscepit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum progressus est, apro occurrit. Ille autem simul atque Herculem vidit, statim refugit; et timore perterritus in altam fossam se proiecit. Hercules igitur laqueum quem attulerat iniecit, et summa cum difficultate aprum e fossa extraxit. Ille etsi fortiter repugnabat, nullo modo se liberare potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vivus relatus est. 25. HERCULES AT THE CENTAUR'S CAVE De quarto labore, quem supra narravimus, haec etiam traduntur. Hercules dum iter in Arcadiam facit, ad eam regionem venit quam centauri incolebant. Cum nox iam appeteret, ad speluncam devertit in qua centaurus quidam, nomine Pholus, habitabat. Ille Herculem benigne excepit et cenam paravit. At Hercules postquam cenavit, vinum a Pholo postulavit. Erat autem in spelunca magna amphora vino optimo repleta, quam centauri ibi deposuerant. Pholus igitur hoc vinum dare nolebat, quod reliquos centauros timebat; nullum tamen vinum praeter hoc in spelunca habebat. "Hoc vinum," inquit, "mihi commissum est. Si igitur hoc dabo, centauri me interficient." Hercules tamen eum inrisit, et ipse poculum vini de amphora hausit.