Latin
1.54 to 1.60
Ritchie's Fabulae Faciles, Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader 1.54-60
Not analysed yet
26. THE FIGHT WITH THE CENTAURS Simul atque amphora aperta est, odor iucundissimus undique diffusus est; vinum enim suavissimum erat. Centauri notum odorem senserunt et omnes ad locum convenerunt. Ubi ad speluncam pervenerunt, magnopere irati erant quod Herculem bibentem viderunt. Tum arma rapuerunt et Pholum interficere volebant. Hercules tamen in aditu speluncae constitit et impetum eorum fortissime sustinebat. Faces ardentis in eos coniecit; multos etiam sagittis suis vulneravit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hydrae olim imbutae erant. Omnes igitur quos ille sagittis vulneraverat veneno statim absumpti sunt; reliqui autem ubi hoc viderunt, terga verterunt et fuga salutem petierunt. 27. THE FATE OF PHOLUS Postquam reliqui fugerunt, Pholus ex spelunca egressus est, et corpora spectabat eorum qui sagittis interfecti erant. Magnopere autem miratus est quod tam levi vulnere exanimati erant, et causam eius rei quaerebat. Adiit igitur locum ubi cadaver cuiusdam centauri iacebat, et sagittam e vulnere traxit. Haec tamen sive casu sive consilio deorum e manibus eius lapsa est, et pedem leviter vulneravit. Ille extemplo dolorem gravem per omnia membra sensit, et post breve tempus vi veneni exanimatus est. Mox Hercules, qui reliquos centauros secutus erat, ad speluncam rediit, et magno cum dolore Pholum mortuum vidit. Multis cum lacrimis corpus amici ad sepulturam dedit; tum, postquam alterum poculum vini exhausit, somno se dedit. 28. FIFTH LABOR: THE AUGEAN STABLES Deinde Eurystheus Herculi hunc laborem graviorem imposuit. Augeas quidam, qui illo tempore regnum in Elide obtinebat, tria milia boum habebat. Hi in stabulo ingentis magnitudinis includebantur. Stabulum autem inluvie ac squalore erat obsitum, neque enim ad hoc tempus umquam purgatum erat. Hoc Hercules intra spatium unius diei purgare iussus est. Ille, etsi res erat multae operae, negotium suscepit. Primum magno labore fossam duodeviginti pedum duxit, per quam fluminis aquam de montibus ad murum stabuli perduxit. Tum postquam murum perrupit, aquam in stabulum immisit et tali modo contra opinionem omnium opus confecit.