Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
captui, qui pensensus docendi sunt, eo quod ad purè Mathematicarum Notionum &Meritatum limpi dam intelligentiam haud pervenerint. Haec ideo tantum dico, Eloutherie (subjungebat Themistius) ut jus Rationis illibatum praestem: non vero, quod Experimentali probationi diffidam, quam nunc allega. tum eo. Liunt enim unam duntaxat in medium sim allaturus, ea tamen illius est momenti, ut soliditate sua caeterarum omnium superfluitatem sit ostensura. Etenim si modo consideres viridis ligni frustum aliquod in camino ardens, protinus in dissociatis ejus partibus dignosces quatuor Elementa, ex quibus ipsum, &reliqua mixta corpora esse composita docemus. ignis in flamma sua ipsius luce se detegit; Fumus, Pumus, dum ad camini fastigium fertur, ibique cito in aërem, fluminis in mari absorpti instat, evanescit, satis superque indicat, ad quodnam Elementum pertineat lubensque revertatur; Aqua in sua ipsius forma ad urentis ligni extremitares cum sibilo ebulliens, pluribus uno sensibus nostris semel prodit; Cineresdemum pondere, fixitate, &ariditate sua, omni dubio procul Elemento terrae se vendicant.