Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 19
Unproofread scanNot analysed yet
Si verba facerem (pergebat Themistias) ad viros minus doctos fortassis me excusarem, quod Analysi adeo obviae atque facili superstruam, sed foret, vereor, injurium, non existimare supervacaneam apud vos esse hujusmodi Apologiam, qui subactiori valetis judicio, quam ut vel necessarium ducatis, Experimenta probandis veritatibus obviis longè esse petenda, vel mirum putetis, inter tot mixta corpora, quae ex quatuor composita sunt Elementis, nonnulla eorum tam levi facta Analysi adeò manifestè ingredientia, unde constant, exhibere. Praesertim, cum valdè sit congruum benignitati naturae, etiam in quibusdam ex maximè obviis Elementis, ab hominibus factis, tanti momenti veritatem, tamque observatu necessariam expromere. Praeterquam quod Analysis nostra, quanto magis obriam eam facimus, tanto eam reddimus istius Doctrinae genio congruentiorem, cui probandae adhibetur, quae cum parem afferat intellectui juxta ac sensui claritatem, haud mirum est, humani generis eruditum ordinem tam diu tamque longè latèque ipsam amplexari.