Latin
110
Robert Boyle, Chymista scepticus 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc similiter ut observes, mihi rogandus es, quod, uti Helmontius exempla non adfert Productionis Mineralium ex Aqua, ita praecipuum, quo resolvi ea aliaque Corpora in Aquam posse probat, Argumentum ab Alkahesti ejus Operationibus est desumptum, proindeque à te, &me, prout par est, examinari nequit. At sanè (inquit Elentherius) tu perinde ac ego non potuimus non aliquantum mirari, observantes, quanta Aquae portio ad plura Corpora, quorum Larvae tantum prae se neutiquam ferunt, componenda cedat. Anguillarum distillatio, etsi mihi aliquid Olei, &Spiritus, &Salis Volatilis, praeter Caput mortuum, concesserit, haec tamen omnia inaequalis adeò quantitatis erant respectu Phlegmatis à piscibus illis eliciti (inque quo, ceu in Vase Aqua repleto, primo bulliebant) ut nil nisi Coagulatum Phlegma viderentur, quod ipsum etiam mirum in modum abundat in Viperis, quamvis illae in effectis suis valdè calidae habentur, inque Aëre convenienti per aliquot dierum spatium (tam vegeta est ipsarum Vivacitas) capitum &cordium suorum jacturam interdum supervivant.