Latin
129
Robert Boyle, Chymista scepticus 129-2
Unproofread scanNot analysed yet
patebit, doctrinam Chymicam sese Peripatetica praeferre. In ea quippe Operatione, quam Metallorum Separatores Quartationem vocant, qua ad Aurum purificandum utuntur, etiamsi tres partes Argenti cum quarta parte Auri (unde Operationi nomen) adeò exquisitè per Fusionem mixtae sint, ut emergens Massa aliquot Qualitates novas vi Compositionis acquirat, vixque sit ulla ejus pars sensibilis, quae non sit ex utroque Metallo composita, si tamen hanc mixturam in Aquam fortem injeceris, Argentum in Menstruo dissolvetur, &Aurum in obscuri nigrique Pulveris forma ad fundum ibit, alterutrumque Corpus in ejusmodi Metallum, ut fuerat ante, reduci rursum poterit; quod indicio est, illud naturam suam, utut per minima cum altero misceretur, retinuisse. Videmus itidem, licet una pars Argenti puri cum octo, vel decem, vel pluribus partibus Plumbi misceatur. Ignem tamen in probratrice Testa facilè perfecteque ea iterum separare. Atque id, quod hac Occasione pelium, quam Sensitivarum, generationem, non est, quod incredibilis videatur, cum reperiamus, Aquam nostram communem (quae certè seminalium Principiorum &Rudimentorum Varietate saepè est impraegnata) in loco immoto diu asservatam putrescere, &foetere, ac tum fortè etiam Mustum, &Vermiculos, aliave Insecta, iuxta Seminum in ea delitescentium naturam, producere.