Latin
115
Robert Boyle, Chymista scepticus 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque, uti nunc dicimus Mare constare ex Aqua, non obstantibus Salinis, Terrestribus, aliisque Corporibus cum eo commixtis, istiusmodi Liquor satis congruè appellari Aqua potuit, cum ipse Corporum cognitorum, quibus erat similis, esset maximus; quamvis, esse posse Corpus satis Fluidum ad Liquoris speciem induendam, &continere nihilominus discrepantis Naturae Corpuscula, facilè credes, modo commodam Vitrioli Copiam in forti Vase Igni satis intenso commiseris. Etsi enim tum Aquea, tum Terrea, Salina, Sulphurea, &Metallina Corpuscula contineat, tota tamen Massa initio ad instar Aquae Fluida erit, &Aquae bullientis more commovebitur. Facilè (pergit Carneades) Considerasi meam tiones hasce possem amplificare, tibi sententiam de Thalesiana, vel Helmontiana, Hypothesi nunc tenerer exponere. Verum, sive statuamus, Omnia ab initio generata fuisse ex Aqua, sive non; ex iis, quae circa incrementum vegetabilium, Aqua nutritorum, sum expertus, omnia inferre possum, quae nunc instituebam, aut inpraesentiarum opus est probare; Sal videlicet, Spiritum, atque ipsum etiam Oleum (licet id habeatur omnium Corporum maximè contrarium Aquae) ex Aqua produci posse; proindeque, Chymicum Principium, aequè ac Elementum Peripateticum (in quibusdam calibus) de novo posse generari, vel obtineri ab ejusmodi portione Materiae, quae talis Principii Elementive forma antè non erat instructa.