Latin
116
Robert Boyle, Chymista scepticus 116-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque, re sic evicta, Eleutheris, possibile scilicet esse, istiusmodi Substantias, quales illae sunt, quas Chymici Tria Prima nuncupare solent, de novo generari posse; proximè mihi incumbit, ut probabile reddere annitar, Ignis operationem Actu (interdum) non tantum Composita Corpora in pusillas Partes dividere, sed istas Partes novum in modum componere: unde proindè, cum nihil nobis contrarium suadeat, Salinae, ac Sulphureae Substantiae aequè ac aliarum Texturarum Corpora possint emergere.