Latin
116
Robert Boyle, Chymista scepticus 116
Unproofread scanNot analysed yet
Atque, re sic evicta, Elautherie, possibile scilicet esse, istiusmodi Substantias, quales illae sunt, quas Chymici Tria Prima nuncupare solent, de novo generari posse; proximè mihi incumbit, ut probabile reddere annitar, Ignis operationem Actu (interdum) non tantum Composita Corpora in pusillas Partes dividere, sed istas Partes novum in modum componere: unde proindè, cum nihil nobis contrarium suadeat, Salinae, ac Sulphureae Substantiae aequè ac aliarum Texturarum Corpora possint emergere.