Latin
117
Robert Boyle, Chymista scepticus 117
Unproofread scanNot analysed yet
Et fortassè nos juvabit in nostra circa Effectus operationis Ignis in alia Corpora inquisitione, si aliquantulum animum advertamus, quid in iis Mixturis efficiat, quorum, cum sint Artis humanae Productiones, optimè omnium novimus Compositionem. Non itaque gravaberis notare, quod, licet Sapo à Saponariis ex Oleo, vel Pinguedine, &Sale, &Aqua, diligenter simul incorporatis componatur, si tamen Massam, quam constituunt, Igni gradatim intenso in Retorta exposueris, facies equidem separationem, at non earundem Substantiarum, quae in Smegma erant adunatae, sed aliarum discrepantis, nec tamen Elementaris, Naturae, inprimis verò Olei admodùm acris, &faetidi, qualitatisque valdè ab eo diversae, quod ad conficiendum Saponem adhibebatur. Similiter, si, debita proportione, Salem Armoniacum cum Calce viva commisceas, eaque per gradus Ignis distilles, Salem Armoniacum à Calce viva non dispesces, sit licet altera Volatilis, altera Fixa Substantia: sed quod sursùm feretur Spiritus erit Sale Armoniaco multò fugacior, penetrantior, &putidior; restitabitque cum Calce viva omne, vel prope omne, Sal Marinum, quod ad Salem Armoniacum constituendum concurrebat: de quo Sale Marino, ut exploratum tibi sit, quam benè Calci fuerit unitus, tibi referam, me Ignem tandem vehementer intendendo effecisse, ut ambo Ingredientia in ipsa Retorta in unam Massam funderentur; atque hujusmodi Massae aptae sunt, quae in vapido Aëre relentescant.