Latin
118
Robert Boyle, Chymista scepticus 118
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis hic objiciat desumpta esse haec Exempla à Concretis Factitiis, quae magis sunt Composita iis, quae producit Natura; respondebo, praeterquam quod ea attulerim ad illustrandum aequè, quod proponebam, quam ad id probandum, difficiliter evinci, Naturam ipsam Corpora Decomposita non ficere, sive, quod idem, non commiscere ejusmodi Corpora Mixta, quae ex Elemencaribus, vel potius ex Simplicioribus, sunt Composita. Etenim Vitriolum (exempli causa) quamvis id interdum ex Glebis Mineralibus eruerim, ubi Natura, absque ulla Artis ope, id ritè ad usum meum paraverat, seapse, licet Chymicis visum sit Salibus id annumerare, Corpus est Decompositum, constans (ut mox dabitur occasio explicandi) ex Substantia Terrea, ut ex Metallo, adeoque saltem ex uno Corpore Salino, peculiari &non Elementari Natura praedito. Atque etiam in Animalibus videmus, ipsorum Sanguinem ex diversis admodum differentibus Corporibus Mixtis posse componi, cum observatum fuisse reperiamus, multas Voluores Marinas grave olere Piscem, quo communiter pascuntur: &Happocrates ipse observat, infantem lacte Nutricis posse purgari, si Alaterium hauserit: quod arguit, purgantia Medicaminis Corpuscula ad lac Nutricis componendum concurrere, &albus iste Liquor passim à Medicis nonnisi albatus alteratusque Sanguis habetur.