Latin
131
Robert Boyle, Chymista scepticus 131-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si dare nolit ad Mixtionem veram sufficere, idem cum Natura ipsa bellum, quod cum suis gerit Adversariis, suscipiat necesse est. Quare (pergit Eleutherius) non possum non aliquantum mirari Carneadem oppuonare Doctrinam Chymistarum in ejusmodi sententia, in qua aequè cum prisca ejus Magistra, Natura, consentiunt, ac à Vetere ipsius Adversario, Aristotele, dissentiunt. Non oportet (regerit Carnendes) me nunc immergere Controversiis circa Mixtionem penitus examinandis; &,si non daretur tertium, reduceretque ad omninò &simpliciter amplectendum vel Opinionem Aristotelis, vel Philosophorum ipsum praecedentium, posteriorem, quam Chymici suam fecere, pro probabiliori haberem: sed, cum in Opinionibus de Elementis diversum sentiam ab utrisque mediam viam insistere me posse existimo, &tecum de Mistione eo modo disserere, qui nec planè consentiat cum alterutra, nec planè ab iis dissentiat; uti praefractè non definiam, denturne Casus, in quibus quaedam Mistionis Phaenomena non favere videantur illi Opinioni, quam Chymicorum Patroni ab Antiquis sunt mutuati, ita duntaxat ostendere tibi conabor, dari quosdam Casus, qui Dubium fovent, quod Secundam meam Considerationem Generalem praemunit, ne à ratione dissentanea videatur.