Latin
132
Robert Boyle, Chymista scepticus 132-2
Unproofread scanNot analysed yet
Liberè igitur tibi fatebor (ait Carneades) me non magnoperè acquiescere in Dogmate, quod Aristoteli de Mistione adscribitur, praesertim quia docet, posse quatuor Elementa à Mixto Corpore rursum separari; cum, nisi in eo permanerent, non tam Separatio foret, quam Productio: arbitrorque, Priscos Philosophos, Aristotelem praegressos, Chymicosque eandem Opinionem dehinc amplexos, de hoc Argumento magis intelligibiliter, si non magis probabiliter, loqui, quam Peripateticos.