Latin
136
Robert Boyle, Chymista scepticus 136
Unproofread scanNot analysed yet
Considero saepè admodum accidere, exiguas Corporum partes nonnisi immediato Contactu &Quiete cohaerere: &utcunque pauca esse Corpora, quorum minutae partes tam arctè sibi cohaerent, cuicunque etiam Causae ipsorum adscribatur Combinatio, quin possibile sit in aliud quoddam Corpus incidere, cujus minutae partes inter ea se insinuare, &hac ratione ipsa divellere queant; vel ad firmius cum nonnullis earum cohaerendum, quam ista nonnulla cohaerent cum caeteris, aptari queant; vel saltem tam arctè cum illis combinari, ut nec Ignis, nec usitata alia Chymicarum Anatomiarum Instrumenta ea possint separare. His praemissis, non obfirmatè negabo, esse posse Particularum Congeries, in quibus Particulae adeò sint minutae, &Cohaesio tam stricta, vel utrumque, ut, quando accidit, diversarum Denominationum, &ex durabilibus ejusmodi Congeriebus constantia Corpora misceri, etsi Compositum Corpus, ex iis constitutum, ab Ingredientium alterutro valdè possit discrepare, singulae tamen exiguarum Massularum, vel Congerierum, propriam naturam suam ita retinere possint, ut tales, quales ante fuerant, rursum separari queant.