Latin
137
Robert Boyle, Chymista scepticus 137
Unproofread scanNot analysed yet
Uti cum Aurum &Argentum, simul liquata in debita proportione, (in qualibet enim Proportione Separatores te docebunt Experimentum nolle succedere) Aqua fortis dissolvet Argentum, Aurumque illibatum relinquet, quo medio, uti nuper notabas, utrumque Metallum à Mixta Massa potest recuperari. Sed (pergit Carneades) aliae sunt Congeries, in quibus Particulae non adeò arctè cohaerent, quin incidere possint in alterius Nominis Corpuscula, quae ad arctius sese cum nonnullis earum, quam erant inter se invicem, uniendum sunt disposita. Atque in ejusmodi Casu, duo sic coalescentia Corpora, pereunte ipsorum Figura, vel Quantitate, vel Motu, vel alio Accidente, cujus nomine determinata ejusmodi Qualitate, seu Natura, erant praedita, singula reapse ejusdem Denominationis, ut ante erat, Corpuscula esse desinunt; atque ex horum coalitu novum Corpus emergere potest, tam verè uuum, ac Corpusculorum erat alterutrum, priusquam miscerentur, vel, si mavis, confunderentur: quandoquidem haec Concretio propriis suis distinctis Qualitatibus est praedita, nec plus potest Igne, ullove alio cognito Analyseos modo, rursum in ea Corpuscula, quę primitus ad eam componendum concurrebant, dividi, quam eorum alterutrum eodem medio in alias Particulas subdividi potuit.