Latin
143
Robert Boyle, Chymista scepticus 143
Unproofread scanNot analysed yet
quamvis convenientius censeam Artes aliquem Terminum mutare, quam novam Veritatem, eo quod cum ipso non quadret, repudiare. Si porrò objiciatur. Hunc meum de Mixtione conceptum, licet admitti possit, cum Corpora jam Composita miscenda traduntur, istis tamen accommodari Mintionibus non posse, quae immediatè fiunt ex ipsis Elementis, Principiisve: Respondeo primò, me hic Mixtionis naturam generalius aliquanto considerart, quam Chymicos, qui camen negare nequeunt, saepè Mixturas fieri, easque valdè durabiles, ex Corporibus, quae non sunt Elementaria. Deindè, licet probabilitor pessit allegari, in istis Mixturis, quae ex Corporibus, nomen gerentibus Principiorum, Elementorumve, immediatè fiant, Ingredientia mista melius Naturam suam posse retinere in Massa Composita, faciliusque indè separari; attamen, praeterquam quam dubium est, sintne ulla ejusmodi Corpori Primigenia, non video, quare Ratio de Interitu, cui Ingredientia Corporum subjecta sunt, in genere à me allata, non possit interdum Sali, Sulphuri, &Mercurio accommodari, donec ostendatur, quo nomine ea credenda sint Privilegio gaudere.