Latin
144
Robert Boyle, Chymista scepticus 144
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ut sit, (modò meminisse lubeat, quo fine Tibi dixerim in Principio me statuisse de Mixtione impraesentiarum verba facere) fortassis admittes, quae hactenus de ea disserui, non modò lucem aliquam inferre posse Naturae ejus in genere (imprimis quando occasio mihi dabitur mentem meam de illo Argumento pleniùs tibi explicandi) sed &pro re nata in Dissertationis hujus parte sequenti mihi usui esse. Verùm, ut retrospiciam nunc ad eam Sermonis nostri partem, undè haec de Mistione digressio nos tamdiu divertit; licet ibi ex discrepantibus Substantiis, ex Planta, Aqua duntaxat nutrita, nonnullisque rebus aliis, obtentis inferremus, necessarium non esse, ut Natura semper Corpus in principio ex differentibus ejusmodi Corporibus omnibus componat, qualia Ignis postmodùm indè posset extorquere; non tamen hoc exhaurit quidquid ex illis Experimentis colligi queat. Ex iis enim &aliud quid erui posse videtur, quod aliud doctrinae Chymicae fundamentum evertit.