Latin
148
Robert Boyle, Chymista scepticus 148-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et totus ferè Ordo Literatorum, cum vident Chymicos (non contentos cum Schola mundum Cenologiis suspensum tenere) actu multa mirabilia praestare, &,ea inter, Corpora Composita in diversas Substantias, quas superiorum seculorum Philosophi in ipsis contineri ignorabant, dispescere: Haec, inquam, cum vident, audiantque, quanta cum fiducia Chymici asserant, Substantias à Corporibus Compositis, Ignis ope, impetratas Vera esse earum Elementa; vel (ut ipsi loquuntur) Principia Hypostatica, pronis animis justum aequè ac modestum censent, ut, juxta Logicorum Regulam, Artifici in sua Arte credatur; maximè cum illa, quorum Naturam tam fidenter suscipiunt alios docere, non modò sint propriae ipsorum peritiae producta, sed ejus notae, ut, quid de iis statuendum sit, alii ignorent. Verum enim verò, licet (pergit Carueades) Chymici, hoc vel illo ex praedictis nomine, non modò delectare valuerint, &attonitos reddere, sed tantum non incantare criam Eruditos; hujus tamen Artis non imperitis, quales tute egoque sumus, non ferendum est, ut difficilioribus Vocabulis audacibusve Assertionibus nobismet imponi sinamus; neque ut acies nostra ea luce praestringatur, quae nos juvare duntaxat debebat in rebus eo clarius dignoscendis. Differunt illa, juvare posse Naturam in rebus producendis, &rerum productarum Naturam intelligere.