Latin
149
Robert Boyle, Chymista scepticus 149-2
Unproofread scanNot analysed yet
Uti videre est, multos qui possunt progignere sobolem, aequè nihilominus ignari sunt Numeri &Naturae partium, inptimis internarum, quae Intantis Corpus constituunt, ac illi, quos Natura nunquam Parentes fecit. Nec dubito, Te me excusaturum. si, ut gratias ago Chymicis, pro iis, quae mihi ostendit ipsorum Analysis, ita libertatem mihi sumam, mente non attonita, quot, &qualia ea sint. perpendendi: quasi, quicunque sat peritus est novum aliquid, à se ipso productum, nobis ostendendi, jus habeat fidem eorum omnium imponendi, quae de eo docere ipsi visum fuerit. Quare nunc ad Considerationem meam Generalem Tertiam progrediar, videlicet, Non liquere, Ternarium esse praecisè &Universaliter Distinctarum Substantiarum Elementorumve Numerum, in quae Mixta Corpora per Ignem possunt resolvi.