Latin
153
Robert Boyle, Chymista scepticus 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quin imò impossibile non videtur secundum haec Principia, duo esse posse Mixtorum genera, quorum Unum non contineat ullum ex omnibus, iisdem Elementis, ex quibus constat alterum; uti saepè in duobus patet vocabulis, quorum alterum nullam planè continet earum Litterarum, quae occurrunt in altero; vel uti saepè diversa Electuaria deprehendimus, in quibus nullum (Saccharo excepto) Ingrediens ullis eorum duobus est commune. Non hic excutiam, annon possit esse Copia horum Corpusculorum, quae, eò quod sint Primaria, &Simplicia, Elementaria queant appellari, si plura eorum genera ad componendum quodvis Corpus convenirent, quae etiamnum sunt libera, necdum cum Primariis Corpusculis aliorum generum contexta &implicita, sed exposita manent, ut à Principiis Seminalibus subigantur, &configurentur, vel a simili potente &Transmutante Causa, cujus vi ita inter se invicem, vel cum alicujus ex Corporibus partibus connectantur, ut Corpora Composita, quae ingrediuntur, exindè resolvi in plura, vel alia Elementa possint, quam illa, quae Chymici hactenus notarunt.