Latin
154
Robert Boyle, Chymista scepticus 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus omnibus adjicere possum, quod, cum pateat ex eo, quod apud te observabam de Auri &Argenti perennitate, etiam Corpuscula, quae non sunt Elementaris, sed Compositae Naturae, Textura constare adeò aetarem ferente, ut in communi Corporum Analysi, à Chymicis per ignem facta, dissolvi nequeant; non sit impossibue licet tria tantum essent Elementa, majorem tamon esse posse numerum Corporum, quae consueri Anatomiae modi Elementaria atguere negant. Verum, inquit Canennes, cum, in tui obsequium, conjectant sim loquutus de Elementorum numero, tempus jam monet, ut expendamus, non ex quot Elementis possibile sit Naturam componere Mixta Corpora posse, sed (quorisque saltem commania Experimenta Chymicorum nos edocent) ex quot illa actu componat. Dico igitur, mihi ex his non satis patere, ullum aliquem esse determinarum numerum Elementorum, quae uniformer ia omnibus differentibus erdinibus Carporum, quae perfectè Mmixta concedantur, occurrant. Atque, ut distinctius probetur haec Propositio, primo loco expendendum proponam, Aliquot esse Corpora, quae nunquam conspicere potui, eò usque per Ignem divisa, ut Tres indè Substantiae Elementares prolicerentur. Lubens (ut nuper dicebam Philopono) viderem fixum illud &nobile Metallum, quod nos Aurum appellamus, in Sal, Sulphur, &Meronivum separaxiAtque, si quis subjicere se velit competenti mulctae, si deficiat, ego cum lubentia, si res succedat ex voro, &pro istiusmodi Experimenti materia &impensis folvam.