Latin
166
Robert Boyle, Chymista scepticus 166
Unproofread scanNot analysed yet
&Mercurius vocantur, non possint esse subtilioris naturae Ingredientia, quae ob extremam suam parvitatem, &in seipsis invisibilitatem, per Vasorum Stillatitiorum juncturas utut sollicitè luto obductas, in observatae possunt elabi. Permittas enim, ut hoc apud te observem, quod, licet à Chymicis notatum non fuerit, conceptus tamen Physico perutilis in multis casibus esse poterit: videlicet, nos jure posse suspicari, Plura esse posse Corporum genera, quae Sensuum nostrorum nulli Objectum sunt immediatum; quoniam videmus non modo minuta illa Corpuscula, quae ex Magnete emanant, insolitaque illa praestant, quorum causa jure eum admiramur; sed Effluvia Succini, Electri, aliorumque Corporum Electricorum, licet per effecta in particularia Corpora, actioni eorum recipiendae disposita, cadere videantur sub Visus nostri perceptionem, attamen non immediatè afficiunt ullum ex Sensibus nostri, qua Electrica, uti faciunt Corpora illa, sive parva, sive majora, quae videmus, tangimus, gustamus, &c.