Latin
167
Robert Boyle, Chymista scepticus 167
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, pergit Carneades, quia exspectare potes, ut, Chymistarum ad instat, sensibilia Mixtorum Corporum Ingredientia duntaxat considerem, videamus, quid Experientia etiam, quoad haec, nobis suggeret. Videtur itaque res satis dubia, annon possit ex Uvis, diversimodè versatis, plures distinctae Substantiae, Ignis ope, elici, quam ex majori numero aliorum Corporum mixtorum. Etenim Uvę ipsae, in Uvas passas exsiccatae, distillataeque, largiuntur praeter Alcali, Phlegma, &Terram) insignem Empyreumatici Olei copiam, Spiritumque à Spiritu Vini valdè discrepantem. Urarum quoque Succus, fermentationem non passus, alios distillatos Liquores suppeditat, quam Vinum. Succus Uvarum fermentatus Spiritum Ardentem exhibet, qui, satis rectificatus, totus flamma sic absumetur, ut planè nihil post se relinquat. Idem Succus fermentatus, in Acetum degenerans, largitur Spiritum acidum, &corrodentem. Idem Succus convasatus seipsum Tartaro stipat; ex quo, uti ex aliis Corporibus, Phlegma, Spiritus, Oleum, Sal, &Terra possunt separari: ne memorem Substantias, quae ex ipsa Vite possunt extrahi, quasque probabile est ab iis differre, quae à Tartaro separantur, quod Corpus est peculiare, cui pauca in Universo similia reperiuntur.