Latin
168
Robert Boyle, Chymista scepticus 168-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque considerabo insuper, quod, qualemcunque in hoc exemplo vim agnoveris ad evincendum, esse quaedam Corpora, quae plura aliis Elementa suppeditent, vix negari queat, Majorem Corporum numerum, in Elementa divisibilium, plura tribus largiri. Praeter illa quippe, quae Chymicis visum est vocare Hypostatica, maxima pars corporum duo alia continent, Phlegma, &Terram, quae cum aequè ac reliqua ad Mixtorum constitutionem concurrant, reperianturque aequè generaliter, ne dicam amplius, in ipsorum Analysi, non satis caulae video, cur à numero Elementorum excludantur. Nec sufficiet objicere, solito Paracelsistis more, Tria Prima esse Elementa maximè utilia, Terram verò, &Aquam, inutilia, atque inertia. Elementa enim cum ita vocentur, quod Corpora Mixta constituant, res quaeque, sub ratione, qua ingreditur Corpora, non qua est usui, affirmari vel negari deberet Elementum: &quoad objectam Terrae &Aquae inutilitatem, expendendum, utilitatem, ejusve defectum, respectum duntaxat vel relationem ad nos denotare; ideoque praesentiam vel absentiam ejus intrinsecam rei naturam non alterare. Noxii dentes Viperurum sunt nobis, quantum ego quidem novi, inutiles; nec tamen partes esse Corporum eorum sunt negandae.