Latin
169
Robert Boyle, Chymista scepticus 169-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque arduum foret ostendere, quid amplius nobis utilitatis, quam Phlegma, Terraque, Stellae incognitae nobis afferant, quas recentia nostra Telescopia in multis albicantibus Firmamenti partibus nobis detegunt; nec tamen non possumus ea constituentes &insigniter grandes Universi partes agnoscere. Praeterea, sive immediatè utilia sint Phlegma &Terra, sive non, necessaria verò ad Corpus, undè separantur, constituendum; proindeque, si Corpora Mixta nobis non sunt inutilia, nec partes istae constituentes, sine quibus istiusmodi Mixtum Corpus esse non potuisset, Inutiles nobis esse dici possunt: &,licet Terra &Aqua non sint adeò conspicuè operativa (post separationem) ut sunt reliqua tria magis activa Principia; attamen hoc in casu non abs re erit fortunatam Menenii Agrippa Fabulam recordari, de periculosa scilicet Manuum, &Pedum, aliorumque magis occupatorum Corporis Membrorum adversus apparenter inertem Ventriculum seditione. Atque huc accommodare non incongrue possumus illam Apostoli ratiocinationem, alio licet consilio factam; Se Auris dixerit, quia non sum Oculus, non sum Corpus; ideone Corporis non erit? Si totum Corpus Oculus esset, quid fieret de Auditu: Si totum osset Auditus, ubi Odoratus? Verbo dicam, quandoquidem Terra &Aqua aequè manifestò, &aequè universim, ac reliqua Principia, facta Corporum resolutione, conspiciuntur esse Ingredientia, ex quibus illa componuntur; &quandoquidem utilia sunt, si non immediatè nobis, vel potius Medicis, sunt tamen Corporibus, quae constituunt; &hac ratione, licet nonnihil remotius, nobis inserviunt; Elementorum numero ea excludere, non est Naturam imitari. Atque hic non possum non annotare, quod, cum potissimum Argumentum, à Chymicis adhiberi solitum, ad Terram &Aquam vilipendendum, easque prostituendum ut inutiles, indignasque, quae Mixtorum Corporum Principiis annumerentur, sit hoc, quod illae non sint instructae Proprietatibus specificis, sed Qualitatibus duntaxat Elementaribus, quas tanquam viles &inertes suis sermonibus solent traducere: ego sat causae non videam, quae huic mori Chymicorum patrocinetur.