Latin
178
Robert Boyle, Chymista scepticus 178
Unproofread scanNot analysed yet
Atque putem ego (pergit Eleutherius) te ad faciendum Acidarum partium, in Spiritibus hisce compositis contentarum, à reliquis separationem non adeò ad adhibendum Corallia esse adstrictum, quin aequè uti possis quovis Sale Alcalizato, vel etiam Perlarum, vel Oculorum Cancri, ulliusve alterius Corporis, in quod communis Spiritus Aceti facilè agit, atque, ut Helmontiana Phrasi utar, seipsum exantlat. Nec dum sum expertus, ait Carneades, cui usui dicti Liquores esse in Medicina possint, sive tanquam Medicamenta, sive tanquam Menstrua: sed memorare nunc possem (quod &fortè aliàs fecero) plura illorum. Experimentorum, quae fieri curabam, ut mihi ipsi de duorum norum Liquorum discrimine satisfacerem: nisi quod, uti admitto Opinionem tuam, quam mihi nuper narrabas circa Corallia, persuasum habeo te mihi permissurum, ut ex eo, quod jam dixi, hoc Corollarium deducam: Esse scilicet plura Composita Corpora, quae resolvi in quatuor ejusmodi Discrepantes Substantias possint, quae aequè nomen metentur Principiorum, ac illa, quibus Chynici mici lubentes id componunt. Quoniam enim id, quod ego Spiritum Compositum Buxi appello.