Latin
179
Robert Boyle, Chymista scepticus 179
Unproofread scanNot analysed yet
pro Spiritu, vel, ut alii volunt, pro Mercuris Ligni illius habent, non video, cur Acidus iste Liquor, &alter ille, non debeant singuli, maximè posterior, digniores censeri, qui Principia Elementaria vocentur; cum non possint non esse simplicioris Naturae, quam Liquor ille, qui repertus fuit, in illum &Acidum Spiritum divisibilis. Atque ad hunc usum insuper (pergit Carneades) transferri hoc nostrum Experimentum poterit, quod suspicionem hanc nobis suggerat, cum scilicet Liquor, habitus à Chymicis citra controversiam. Homogeneus, tam levi opere in duo distincta &simpliciora Ingredientia dividi possit, peritiorem quendam felicioremque Experimentorum Curatorem rationem invenire posse, vel horum Spirituum unum ulterius dividendi, vel resolvendi hunc vel illum (si non omnes) ex reliquis illis Mixtorum Corporum Ingredientibus, quae hactenus inter Chymicos pro ipsorum Elementis Principiisve recepta fuere. CHY Pars Quarta. Tque haec (inquit Carneades) dicta A sufficiant de Numero distinctarum Substantiarum à Corporibus Mixtis, Ignis