Latin
187
Robert Boyle, Chymista scepticus 187
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, postquam haec omnia dicta fuere (continuat Eleutherium) allegari in Chymicorum gratiam potest, quod, quodam respectu, libertas, quam in nominum usu sumunt, si excusabilis sit ullo tempore, multò magis excusari potest, quando de Substantiis loquuntur, in quas ipserum Analysis Corpora Mixta resolvit: cum, uti Parentes jus habent nomina Liberis suis imponendi, ita concessum semper fuerit novarum Inventionum Auctoribus, eas nominibus insigniendi. Quare, cum subjecta, de quibus sermo, ita sint productiones Artis Chymicae, ut nonnisi ejus beneficio obtineri queant; aequum videtur Artificibus concedere, ut ipsis nomina pro lubitu imponant; praesertim, cum nulli ita sint apti factique ad nos docendum, quid sint illa Corpora, quam ii, quibus ea debemus. Jam supra tibi dixi (inquit Carneades) magnum esse discrimen inter peritiam faciendi Experimenta, &inter scientiam de ipsis Philosophandi.