Latin
188
Robert Boyle, Chymista scepticus 188
Unproofread scanNot analysed yet
Neque nunc adjiciam, multos Metallurgos posse, dum operi suo incumbunt, in Gemmam aliquam vel Minerale incidere, cujus naturam ignorant, donec eam perito cuidam Gemmario, vel Mineralogo, qui ipsum de ea edoceat, ostenderint. Verùm, quod hîc observari malim, hoc est, Chymicos, quibuscum nunc discepto, abdicasse se ea, quam ipsis vendicatum ibas, libertate, Vocabulis pro lubitu utendi, suisque se limitasse qualibuscunque Principiorum Descriptionibus; adeò ut, licet ipsis licuisset rem quamlibet, quam ipsorum Analysis iis exhibet, vel Sulphur, vel Mercurium, vel Gas, vel Blas, vel quidquid libuerit, appellare; postquam tamen mihi dixere, Sulphur (exempli causa) esse Corpus Simplex, &Primigeneum, Inflammabile, Odorum &c. oportet, ut mihi permittant fidem ipsis negare, si apud me affirment, Corpus, quod vel Compositum est, vel Flammae incapax, istiusmodi Sulphur esse; atque censere, ipsos verbis ludere, quando docent Aurum, nonnullaque alia Metalla incombustibili Sulphure abundare, quae Dictio aequè sana est, ac si dicas, Nox Sole collustrata, vel Glacies fluida. Sed priusquam ad particularia, quartam meam Considerationem spectantia, descendam, convenire arbitror, pauca quaedam Generalia praemittere; quorum nonnullis non opus erit nunc immorari, eum ea jam suprà tetigerim. TIII CHYMICOPHYSICA.