Latin
190
Robert Boyle, Chymista scepticus 190
Unproofread scanNot analysed yet
Et quis novit, annon alia reperiri possint Agentia in Natura, quorum ope queant, vel per Transmutationem, vel alio modo, impetrari à Corporibus, quae Mixta vulgò dicuntur, Olea, aliaeve Substantiae, ab iis, quae codem nomine gaudent, discrepantes, sive vulgò Chymistarum, sive etiam ipsi Helmontio cognitae? Sed, ne mihi oggeras, hanc nonnisi Conjecturam esse, Relatione alterius nixam, cujus veritatem media non suppetunt, ut experiamur: ei non immorabor, sed rem tibi, otio abundanti, considerandam relinquens, ad id, quod est proximum, properabo. Secundo igitur, si vera est Opinio Leucippi, Democriti, aliorumque veterum primi ordinis Atomistarum, eaque nostra aetate à non infimi subsellii Philosophis resuscitata: videlicet, Ignem nostrum Culinarium, quali Chymici utuntur, ex minutorum Corporum celeriter motorum Examinibus consistere, quae vi suae parvitatis, &motus, solidissima &maximè compacta Corpora, atque ipsum etiam Vitrum, solent permeare; si hoc (inquam) verum, quoniam videmus, in Silicibus, aliisque Concretis, partem Igneam cum Crassioribus incorporari, à ratione alienum non erit conjectare, magnum numerum Igneorum horum Corpusculorum, per Vitri poros irrepentium, affociare se posse cum Mixti Corporis, in quod agunt, partibus, cumque iis nova Corporum Compositorum genera constituere, prout Figura, Magnitudo, aliaeque partium dissipati Corporis affectiones eas fortè, Combinationibus ejusmodi congruenter, disponant: quarum etiam major esse potest numerus, si itidem concedatur, Ignis Corpuscula, licet minuta admodum, &valdè celeriter mota, non esse omnia ejusdem Magnitudinis, nec Figurae.