Latin
191
Robert Boyle, Chymista scepticus 191
Unproofread scanNot analysed yet
Et, nisi graviores Considerationes tibi exponendae mihi suppeterent, commemorare, in nuperae meae Assertionis patrocinium, particularia quaedam Experimenta possem, quibus adductus sum, ut credam, particulas Ignis aperti, agentes in quaedam Corpora, reapse associare se cum ipsis posse, &Quantitatem augere. Sed, quia non sum adeò certus, Ignem, quando agit in Corpora Vitris inclusa, reali ipsorum Igneorum Corpusculorum per Vitri substantiam trajectione id praestare, ad illud progrediar, quod proximè est exponendum.