Latin
190
Robert Boyle, Chymista scepticus 190-2
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim, praeter differentias illas, quas infrà notabo, inter distillata illa Olea, Chymicis vulgò nota, apparet hinc, Salis circulati beneficio, aliud planè Olei genus ab eodem Corpore posse obtineri. Et quis novit, annon alia reperiri possint Agentia in Natura, quorum ope queant, vel per Transmutationem, vel alio modo, impetrari à Corporibus, quae Mixta vulgò dicuntur, Olea, aliaeve Substantiae, ab iis, quae codem nomine gaudent, discrepantes, sive vulgò Chymistarum, sive etiam ipsi Helmontio cognitae? Sed, ne mihi oggeras, hanc nonnisi Conjecturam esse, Relatione alterius nixam, cujus veritatem media non suppetunt, ut experiamur: ei non immorabor, sed rem tibi, otio abundanti, considerandam relinquens, ad id, quod est proximum, properabo. Secundo igitur, si vera est Opinio Leucippi, Democriti, aliorumque veterum primi ordinis Atomistarum, eaque nostra aetate à non infimi subsellii Philosophis resuscitata; videlicet.