Latin
193
Robert Boyle, Chymista scepticus 193
Unproofread scanNot analysed yet
Et certè, uti superiùs etiam notavi, neutiquam patet, esse necessum, ut omnes Mixturae ex Corporibus Elementaribus fiant; sed multò videtur probabilius, plura esse Corporum Compositorum genera, etiam respectu omnium, sive quorundam ex eorum Ingredientibus, Antecedenter ad Mixturam ipsorum consideratis. Licet enim nonnulla ex Coalitionibus immediatis Elementorum, ipsorumve Principiorum, constare videantur, exindeque Proma Mista, seu Mista Primaria possint appellari; videtur tamen, multa Corpora misceri (ut sic dicam) secundario, cum immediata ribus separabilia.