Latin
194
Robert Boyle, Chymista scepticus 194
Unproofread scanNot analysed yet
Neque est improbabile, quaedam Corpora ex Corporibus Mixtis, non quae omnia ejusdem sint Ordinis, sed diversorum, constitui: ut (exempli causa) Concresum aliquod constare ex Ingrediensibus potest, quorum unum potuit esse Corpus Mixtum Primarium, alterum verò Secundatium (uti in Nativa Cinnabari, meo modo resoluta, partem illam rudiorem, quae magis propriè Gleba Metallica videtur, &combustibile Sulphus, &fluentem Mercurium inveni) vel fortè, absque ullo Ingredienti ordinis hujus posterioris, compositum esse ex Mixtis Corporibus potest, quorum alia ad primum, alia ad tertium genus pertinent. Atque hoc nonnihil forsan poterit illustrari; si nobiscum reputemus, quid in Chynnicis quibusdam illorum Medicamentorum, quae Bezaardita sua vocant, Praeparationibus accidit. Primo enim, Antimonium &Ferrum capiunt, quae ut Prima Mista possunt spectari; ex his componunt Regulum Stellatum, atque hinc, pro consilio suo vel Aurum, vel Argentum adjiciunt, quod novam ac ulteriorem ex eo Compositionem exhibet: addunt huic Sublimatum, quod ipsum est Corpus De compositum (ex communi Mercurio, aliquotque Salibus.