Latin
195
Robert Boyle, Chymista scepticus 195
Unproofread scanNot analysed yet
per Sublimationem in Crystallinam Substantiam unitis, constans) atque ex hoc Sublimato, caeterisque Metallinis Mixturis, Liquorem abstrahunt, quem Naturae adhuc magis Compositae esse concesseris. si quidem verùm est, quod affirmant Chymici, hac Arte partem Auri, vel Argenti cum Regulo mixti, transduci cum ipso per Alembicum posse, Sublimati adminiculo: uti certè vir quidam peritus &candidus antehac apud me conquerebatur, expertum quendum ipsius amicum, &meum, postquam ista via magnam Auri partem transduxerat, spe fretus, se ulteriori opera illud in rem suam versurum, non modò sine suo excidisse, sed ne posse Aurum Fugitivum ex Bucyro Antimoniali, quocum strictè unitum est, recuperare. Jam verò (pergit Carneades) si Compositum Corpus ex Ingredientibus constet non merè Elementaribus, arduum non est concipere, Substantias, in quas Ignis id resolvit, fitet apparenter satis Homogeneat, Componae esse Naturae posse, cujusque Corporis partibus maximè cognatis in novi ordinis Compositum sese consociantibus. Uti quando (exempli gratia) curavi Vitriolum, &Salem Armoniacum, &Nitrum commisceri, &unà distillari, Liquor transductus nec sese Spiritum Nitri, nec Salis Armoniaci, nec Vitrioli prodebat.