Latin
209
Robert Boyle, Chymista scepticus 209
Unproofread scanNot analysed yet
Atque (uti antehac etiam notasse me credo) dubitari potest, utrum Fixum illud &Alcalizatum Sal, quod tam unanimi consensu Salinum incineratorum Corporum Principium habetur, non sit, qua Alcalizatum, Ignis Productio? Quamvis enim sapor Tartari, exempli gratia, arguere videatur, ipsum, prius quam uratur, Salem continere, ille tamen Sal, cum valdè sit acidus, sapore planè discrepat à Calcinati Tartari Sale lixiviato. Ac licet citra veritatem Chymicis objiciantur, ipsos omnia Salia, quae conficiunt, obtinere, Corpus id quod agunt, in Cineres violento Igne reducendo, (cum Cornu Cervi, Succinum, Sanguis, &plura alia Mixta copiosum Salem, priusquam comburantur in cineres, suppeditent) hoc tamen Sal Volatile multum differt, ut mox videbimus à fixo illo Sale Alcalizato, de quo mihi res est; quod, quantum ego quidem memini, ulla alia via, praeter Incinerationem, nequit produci. Non ignorant Chymici, Argentum vivum, sine additamento, posse in pulverem, stabilem in Aqua, praecipitari. Et celebres quidam Spagirici, ipseque Raymundus Lullius, docent, solo Igne posse Mercurium in commodis vasis (magna saltem ex parte) in Liquorem, instar Aquae tenuem, cumque ea miscibilem, reduci. Adeò ut nuda Ignis actione possibile sit, Mixti Corporis partes ita secundum novos differentesque modos disponi, ut modò hanc, modò illam habeat consistentiam; possitque in hoc statu ad miscibilitatem cum Aqua disponi, in illo non item.