Latin
210
Robert Boyle, Chymista scepticus 210
Unproofread scanNot analysed yet
Ostendere etiam tibi possem, Corpora, undè seorsum nihil, quod sit combustibile, obtineri Chymici queunt, posse, facta invicem associatione, Ignisque adminiculo, Substantiam inflammabilem suppeditare: &vicissim, possibile est, Corpus aliquod esse inflammabile, ex quo Principium Ingrediensve inflammabile separare, quemvis vulgarem Chymicum, &fortassè quemvis alium, vehementer fatigaret. Quare, cum Chymicorum Principia suam possint Denominationem sortiri à Qualitatibus, quas produci, saepè non est supra Artis, neque semper est supra Ignis vires: &cum ejusmodi Qualitates reperiri in Corporibus possint, quae adeò in aliis Qualitatibus à se invicem discrepant, ut admittere opus non sit, ea in pura &simplici illa Natura convenire, quam Principia, ut talia reverâ sint, habeant necessum est, justae suspicioni locus est, multas Ignis Productiones, quae à Chymicis, cen Concretis illas suppeditantis, Principia, nobis ostenduntur, esse posse nonnisi nova genera Mixtorum.