Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 21
Unproofread scanNot analysed yet
Nec indubium vocata fuit Hypothesis, adeo consulto &maturè stabilita, donec superiori saeculo Paracelsus, &pauci quidam alii, Cinissones Empirici potius, quam (uti seipsos nuncupare tenentur) Philosophi, obtenebratis eorum oculis, cerebroque fumis furnorum suorum vertiginem passo, insectari doctrinam Peripateticam, ipsorum ignorantia superiorem, inciperent, creduloque mundo narrarent, tria tantum esse ingredientia Corporum Compositorum quae, ut existimationem Inventorum sibi compararent, nominibus Salis, Sulphutis, &Mercurii, inani Hypestaticorum Principiorum titulo tumentibus, loco nominum Terrae, &Ignis, &Vaporis velare conabantur: at vero, cum ad ea describenda ventum esset, prodebant, quam patum quid per ea sibi vellent intelligerent, tam longè discrepantes à se invicem, quam à veritate, in qua impugnanda conveniebant. Etenim aequè obscurè tradunt Hypetheses suas, ac Operandi Praescripta; estque cuivis attento viro pariter ferè impossibile sensum ipsorum reperire, ac est ipsis invenire lapidem suum Philosophorum. Et sanè Philosophiam ipsorum nil nisi ampullata verba &molimina disseminarunt; queis tamen omnibus non obstantibus (inquit subridens Themistius) vix quidquam scio ab iis praestitum, quod admirationem mereatur, nisi quod Philoponum in suas partes pertrahere valuerunt, eumque ad haud intelligibilem Hypothesim tuendam indocere, qui pernovit, Principia, Adamantum ad instar, valdè dilucida aeque ac perfectè solida esse debere.