Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 20
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quippe dogma multum differt à Chymistarum aliorumque hujus temporis inuovatorum commentis; de quorum Hypothesibus observare est, quod Physici de minùs perfectis Animalibus notant: ea scil. uti properè formantur, sic ferè brevis aevi esse. Sic quippe ista, uti saepè hac concinnantur, ita forte proxima septimana risu excipiuntur, cumque nonnisi duobus pluribusve Experimentis fortuitò superstruantur, tertio, quartove evertuntur; cum è contra quatuor Elementorum dogma ab Aristotele structum fuit, postquam maturè expenderat illas priorum Philosophorum Theorias, quae magno nunc applausu quasi aevis hisce novissimis detectae reviviscunt: ac postquam tanto judicio patefecerat, suppleveratque priorum de Elementis Hypothesium errores, atque defectus, ut ipsius de iis doctrina semper meritoque ab litterato hominum ordine exinde recepta fuerit: omnibus ipsum praegressis Philosophis ad hujus dogmatis perfectionem suo singulis aevo contribuentibus, uti Philosophi saeculorum succedentium in eo acquievere.