Latin
211
Robert Boyle, Chymista scepticus 211
Unproofread scanNot analysed yet
Atque, ut, hac occasione, Argumentis a rei natura petitis unum eorum annectam, quae ad Hominem Logici vocant, petam, er notes, quod, licet Paracelsus ipse, nonnullique, qui adeò hallucinantur, ut senriant, ipsum non potuisse hallucinari, ausi fuerint docere, non tantum Corpora haec Sublunaria, sed Elementa ipsa, omnesque alias Universi partes, ex Sale, Sulphure, &Mercurio esse compositas; eruditus tamen Genuertus omnesque cautiores Chymici commentum illud rejecerint, eorumque multi fateantur, unumquodque Trium Primorum ex Quatuor Elementis constare; eorumque alii statuant, Terram &Aquam, cum Sale, Sulphure, &Mercurio ad Mixtorum Corporum constitutionem concurrere: adeò ut unus ordo horum Spagyricorum, non obstantibus speciosis titulis, quibus productiones Ignis exbinant, reapse id largiantur, pro quo ego contendo: ab altero verò ordine mentô sciscitari possim, Ad quodnam Corporum genus Phlegma &Terra damnata, in Operationibus Chymicis occurrentia, sint referenda?