Latin
214
Robert Boyle, Chymista scepticus 214
Unproofread scanNot analysed yet
Et sanè, quod Chymici hoc in casu ad alias, praeter Experimenta, probationes recurrunt, uti id est, grande illud Argumentuum, quod hactenus semper pro Demonstrativo venditatum fuit, defugere; ita me necessitate levat disputationem prosequendi, in qua nonniss probationes Experimenta les obstrictus sum examinare. Novi, speciosè satis in Chymistatum gratiam posse allegari, quos, cum sit evidens, multò majorem cujusvis rei, quam Sal, Sulphus. &Mercurium vocant, partem, revera tale esse multus rigor foret, Substantiis istis nomina iis tributa, ob levidensem duntaxar alterius Corporis Mixturam aliquam, denegare; cum non modò Peripaterios particulares materiae portiones Elementares appellent, quamvis agnoscant, Elementa nullibi, hic infra saltem, reperiti puta; sed, cum inprimis manifesta sit inter Corpora, Chymicarum Anatomiarum ope impetrabilia, &Principia, quorum nomina ipsis imponuntur, Analogia &similitudo; haec, inquam, allegaerposse, mecum reputari.