Latin
215
Robert Boyle, Chymista scepticus 215
Unproofread scanNot analysed yet
Verum, quod id spectat, quod à more deducitur Periparcarcarum, jam tibi dixi, quod, licet id afferri possit ad versus ipsos, nil tamen virium habeas adversus me, qui nihil pro Elemento agnosco, quod perfectè non sit Homogentum. Et, cum allegatur, à Principio praedominante nomen esse imponendum Substantiae, in qua abundat; Respondeo, id dici multò potiori jure posse, si vel nos, vel Chymies Naturam capere vidissemus purum Sal, purum Sulphur, purumque Mercurium, ex iisque omne Mixtorum Corporum genus componere. Verum, cum sit Experientia, ad quam provocant, haud sumendum nobis est prae Confesso, Distillatum Oleum (exempli gratia) Plantę praecipuè ex mero illo Principio, quod Sulphur dicunt, constare, donec ad oculum nobis demonstraverint, isti generi Plantarum Homogeneum ejusmodi Sulphur esse. Quod enim ad speciosum illud Argumentum attinet, quod à similitudine inter Productiones ignis, &Respectiva vel Elementa Aristotelica, vel Principia Chymica, quorum nominibus veniunt, deducitur; id speciem prae se fert. quam vim, majorem, dummodò tibi velis in memoriam statum Controversiae revocare. Is quippe non est, Num possint à Corporibus Mixtis certae quaedam Substaustantiae obtineri, quae externa specie, vel quibusdam qualitatibus cum Mercurio, &Sulphure, vel id genus alio quodam obvio &copioso Corpore conveniunt? sed, Utrum omnia Corpora, quae agnoscuntur perfectè mixta, ex determinato numero primariorum non Mixtorum Corporum composita fuerint, inque ea possint resolvi? Etenim, si statum Quaestionis attenderis, facilè dignosces, multum ejus, quod erat demonstrandum, per Experimenta illa Chymica, quae jam examinamus, non probari.