Latin
218
Robert Boyle, Chymista scepticus 218
Unproofread scanNot analysed yet
Et si praeterea mihi dixerint, Substantias, quas illorum Anatomiae suppeditare ipsis solent, esse puras similaresque, ut esse oportet Principia, mihi concedant necesse est, ut propriis Sensibus, ipsorumque confessionibus, potius quam nudis eorum Assertionibus, fidem habeam. Ac ne (Eleutherie) existimes, me tam rigidè cum ipsis agere, quia dubito has Ignis Productiones habere pro talibus, quales Chymici eas haberi volunt, eo nomine, quod aliquam cum illis habeant affinitatem; nonnihil, quaeso, mecum expendas, quod, quandoquidem Elementum Principiumve debet esse perfectè similare &Homogeneum, nulla sit justa causa, cur Corpori proposito Nomen imponam hujus vel illius Elementi, Principiive, quia similitudinem cum eo habet in obvia quadam Qualitate potius; quam ut nomen illud ipsi negem ob diversas alias Qualitates, in quibus proposita Corpora e sunt dissimilia: &dummodò consideres, quam levidenses &facilè producibiles qualitates illae sint, quae sufficiunt, ut jam pluries observavi, ad denominandum Principium Chymicum, Elementamve; meam, spero, circumspectionem nec exemplo, nec alias Ratione destitui existimabis. Videmus enim, Chymicos concedere nolle Aristotelicis, salem in Cineribus appellandum esse Terram, quamvis Salina &Terrea pars pondere, siccitate, fixitudine, &c. conveniant, ideò duntaxat, quod alterum est sapidum, &in Aqua dissolubile, alterum non.