Latin
217
Robert Boyle, Chymista scepticus 217
Unproofread scanNot analysed yet
At, si me roges, quidnam igitur illud sit, quod omnes Chymicae Corporum Anatomiae probent, ea ex tribus, in quae Ignis illa resolvit, Principiis constare. Respondeo, Dissectiones eorum posse concedi probare, quadam Mixta Corpora (in multis enim non obtinet) Ignis ope, quando clausis Vasis includuntur (illa quippe conditio saepè etiam requiritur) resolvi in aliquot Substantias posse, quae Qualitatibus quibusdam, maximè autem Consistentia discrepent: sic ut ex magna eorum parte obtineri queat fixa Substantia partim Salina, &partim insipida, unctuosus Liquor, &alius Liquor, pluresve, qui manifestum habent saporem absque unctuositate. Si jam Chymicis placeat, siccam sapidamve Substantiam Sal vocare, unctuosum liquorem Sulphur, Mercurium alterum, non adeò cum iis propterea litigaverim: sed, si alsertum eant, Sal, Sulphur, &Mercurium, simplicia &primaria esse Corpora, ex quibus unumquodque Mixtum Corpus fuerit actu Compositum, quodque reverâ ante Ignis operationem in eo fuerit, permittant mihi oportet ut dubitem, num (quidquid alia ipsorum Argumenta praestiterint) Experimenta eorum haec omnia comprobent.