Latin
244
Robert Boyle, Chymista scepticus 244
Unproofread scanNot analysed yet
Fortè non adeò (inquit Caneades) de tua circa Mercurium Notione contenderem: at Chymicos quod attinet, quid illi sibi velint, ipsorum Principiis congruenter, per Animalium Vegetabiliumque Mercurium, non tam facile erit assequi; illi quippe Sapores uni Principio Salino adscribunt, proindeque arduum iis foret ostendere, quisnam ille, in resolutione Corporum, Liquor sit, qui non existens insipidus (talem quippè Phlegma vocant) nec est inflammabilis, ut Oleum, vel Sulphur, nec ullum habet saporem; qui, juxta eos, à Mixtura saltem Salis, oriatur necessum est. Et, si Spiritum acciperemus in illo vocabuli sensu, qui inter modernos Chymicos &Medicos est receptus, pro distillato scilicet Liquore, qui nec Phlegma est, nec Oleum, etiam tum satis ambigua videretur Appellatio. Manifestò enim, id, quod primò in Distillatione Vini, &Liquoribus fermentatis, suisum vehitur, generatim apud Chymicos, aequè ac alios, Spiritus habetur. Et tamen purus Spiritus Vini, cum sit totus inflammabilis, iuxta eos Principio Sulphureo, non Mercuriali, est accensendus.