Latin
245
Robert Boyle, Chymista scepticus 245-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ac inter alios Liquores, qui Spirituum nomine veniunt, plures sunt, qui ad familiam Salium videntur pertinere, quales sunt Spiritus Nitri, Vitriolis Salis Marini, &alii; ipseque Spiritus Cornu Cervi: quippè, ut expertus fui, magna ex parte, si non penitus, in Sal &Phlegma reducibilis, suspicionem incurrit, quod nil sit nisi Sal Volatile, Phlegmate ipsi in forma Liquoris commixto larvatum. Utut se res habeat, si hic est Spiritus, manifestò à Spiritu Aceti valdè multum differt, cum alter saporis sit Acidi, alter Salini, eorumque mixtura, dummodò probè purificata sint, interdum Effervescentiam cieat, istorum Liquorum ebullitioni similem, quos Chymici sibi invicem quam maximè contratios statuunt. Atque inter illos etiam Liquores, qui potiori titulo, quam hactenus memorati, nomen Spirituum videntur sibi vendicare, sensibilis apparet diversitas: Spiritus enim Quercus, exempli causa, differt à Spiritu Tartari; &hic à Spiritu Buxi vel Guajaci. Verbo, etiam hi Spiritus, aequè ac alii stillatitii Liquores, magnam inter se disparitatem, sive in ipsorum in sensus nostros Actione, sive in caeteris eorum operationibus, produnt. Ac (pergit Carneades) praeter hanc difparitatem, quae inter Liquores illos, quos Moderni appellant Spiritus, &Corpora Similaria censent, reperitur, id, quod suprà de Buxi Spiritu reforebam, ostendere tibi potest, quosdam ex istis Liquoribus non modò instructos esse Qualitatibus ab aliis raldè discrepantibus, sed &ulterius in Substantias à se in vicem differentes polle resolui.