Latin
248
Robert Boyle, Chymista scepticus 248
Unproofread scanNot analysed yet
Atque Expertissimus Alexander van Suchten alicubi nobis narrat, certo quodam modo, quem innuit, fieri posse Mercurium ex Cupro, non qui colore sit, ut caeteri Mercurii, Argenteo, sed viridi, Cui ego adjiciam, Virum quendam Illustrem, cujus nomini Peregrinationes ejus, &erudita Scripta, celebritatem conciliavere, nuper mihi asseverasse, se pluries Mercurium Plumbi (quem, quidquid etiam Authores polliceantur, paratu valdè difficilem, in aliqua saltem notabili quantitate, deprehendes) in perfectum Aurum fixatum vidisse. Cumque eum rogarem, quivisne alius Mercurtur ejusmodi mutationem, earundem Operationum adminiculo, subiret, Negativam sustinuit. Et quandoquidem in mentionem incidi Mercuriorum Metallicorum, exspectabis forsan (Elentherie) ut de duobus reliquis eorum Principiis aliquid dicam. Sed ingenuè tibi fateat, necessum est, quod, quaenam sit inter Salia Sulphuraque Metallorum &aliorum Mineralium disparitas, non satis experientiae in eorum Separationibus Examinibusque mihi comparaverim, ut id determinare ausim (quoad enim Metallorum Salia, jam supra tradidi, rem esse admodum dubiam, Salne ullum habeant:) Et quod spectat Processus illos Separationis, qui in Auctoribus mihi occurrunt, si possent (plures autem eorum non possunt) in Praxin, cum successu deduci, uti suprà notabam, perficiendi tamen sunt aliorum Corporum adjumento, tam aegrè, si ulla quidem ratione, ab iis separabilium, ut admodum sit difficile, Principiis separatis, omne, quod iis debetur, &nil ampliùs, dare.